1. noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis

2. non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam

3. et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in heremo

4. anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum

5. verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat

6. multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille

7. si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi

8. est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis

9. et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit

10. est autem amicus socius mensæ et non permanet in die necessitatis

11. amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coæqualis et in domesticis tuis fiducialiter aget

12. si humiliaverit se contra te et a facie tua abscondet se unianimem habebis amicitiam bonam

13. ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende

14. amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum

15. amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius

16. amicus fidelis medicamentum vitæ et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum

17. qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius

18. fili a juventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam

19. quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius

20. in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius

21. quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors

22. quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum

23. sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei

24. audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum

25. inice pedem tuum in conpedes illius et in torques ejus tuum collum

26. subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis ejus

27. in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias ejus

28. investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne derelinqueris eam

29. in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem

30. et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam gloriæ

31. decor enim vitæ est in illa et vincula illius netura salutaris

32. stolam gloriæ indues eam et coronam gratulationis superpones tibi

33. fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam tuam sapiens eris

34. et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si dilexeris audire sapiens eris

35. in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiæ illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te

36. et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus

37. cogitatum habe in præceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi



Livros sugeridos


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.