1. timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis

2. sapiens non odit mandata et justitias et non inludetur quasi in procella navis

3. homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis

4. qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit

5. præcordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius

6. equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit

7. quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum a sole

8. a Domini scientia separati sunt facto sole et præceptum custodiente

9. et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam

10. ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam

11. in multitudine disciplinæ Domini separavit eos et inmutavit vias eorum

12. et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum

13. quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere

14. omnes viæ ejus secundum dispositionem ejus sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum judicium suum

15. contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum justum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum

16. et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos post vindemiatores

17. in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular

18. respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam

19. audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiæ auribus percipite

20. filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte pæniteat te et depreceris pro illis

21. dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro

22. melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum

23. in omnibus operibus tuis præcellens esto

24. ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitæ tuæ et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam

25. cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo

26. operatur in disciplina et quærit requiescere laxa manus illi et quærit libertatem

27. jugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes adsiduæ

28. servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in operatione ne vacet

29. multam enim malitiam docuit otiositas

30. in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine judicio nihil facias grave

31. si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animæ parasti eum

32. si læseris illum iniuste

33. et extollens discesserit quem quæres et in qua via quæras illum nescis



Livros sugeridos


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.