1. de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui prævalet manu mandata servat

2. fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo

3. confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est

4. multi quasi inventionem æstimaverunt fenus et præstiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt

5. donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam

6. et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediæ et murmurationum et tempus causabitur

7. si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem

8. sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis

9. et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam

10. multi non causa nequitiæ non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt

11. verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum

12. propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam ejus ne dimittas illum vacuum

13. perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem

14. pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum

15. conclude elemosynam in corde pauperis et hæc pro te exorabit ab omni malo

16. super scutum potentis et super lanceam

17. adversus inimicum tuum pugnabit

18. vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi

19. gratiam fidejussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam

20. repromissorem fugit peccator et inmundus

21. bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se

22. vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo

23. repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris

24. viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis

25. peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in judicium

26. recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas

27. initium vitæ aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem

28. melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio

29. super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies

30. vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os

31. hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad hæc amara audiet

32. transi hospes et orna mensam et quæ in manu habes ciba ceteros

33. exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater

34. gravia hæc homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris



Livros sugeridos


“Reze pelos infiéis, pelos fervorosos, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais e temporais da Santa Igreja, nossa terna mãe. E faça uma oração especial por todos os que trabalham para a salvação das almas e para a glória do nosso Pai celeste.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.