1. si benefeceris scito cui feceris et erit gratia in bonis tuis multa

2. benefac justo et invenies retributionem magnam et si non ab ipso certe a Domino

3. non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est pænitentibus

4. da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictæ

5. da bono et non receperis peccatorem

6. benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit

7. nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam

8. non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus

9. in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia illius amicus agnitus est

10. non credas inimico tuo in æternum sicut enim æramentum eruginat nequitia illius

11. et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi te ab illo

12. non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris

13. quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis ejus

14. una hora tecum permanebit si autem declinaveris non subportabit

15. in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam

16. in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur sanguine

17. si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem

18. in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas

19. caput suum movebit et plaudebit manu et multa susurrans commutabit vultum suum



Livros sugeridos


“Mesmo quando perdemos a consciência deste mundo, quando parecemos já mortos, Deus nos dá ainda uma chance de entender o que é realmente o pecado, antes de nos julgar. E se entendemos corretamente, como podemos não nos arrepender?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.