1. in diebus autem illis venit Johannes Baptista prædicans in deserto Judææ

2. et dicens pænitentiam agite adpropinquavit enim regnum cælorum

3. hic est enim qui dictus est per Esajam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas ejus

4. ipse autem Johannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem ejus erat lucustæ et mel silvestre

5. tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Judæa et omnis regio circa Jordanen

6. et baptizabantur in Jordane ab eo confitentes peccata sua

7. videns autem multos Pharisæorum et Sadducæorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira

8. facite ergo fructum dignum pænitentiæ

9. et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ

10. jam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quæ non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur

11. ego quidem vos baptizo in aqua in pænitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cujus non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni

12. cujus ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili

13. tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanen ad Johannem ut baptizaretur ab eo

14. Johannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me

15. respondens autem Jesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem justitiam tunc dimisit eum

16. baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei cæli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se

17. et ecce vox de cælis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui



Livros sugeridos


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.