1. in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Jesu

2. et ait pueris suis hic est Johannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo

3. Herodes enim tenuit Johannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui

4. dicebat enim illi Johannes non licet tibi habere eam

5. et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant

6. die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi

7. unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo

8. at illa præmonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Johannis Baptistæ

9. et contristatus est rex propter juramentum autem et eos qui pariter recumbebant jussit dari

10. misitque et decollavit Johannem in carcere

11. et adlatum est caput ejus in disco et datum est puellæ et tulit matri suæ

12. et accedentes discipuli ejus tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Jesu

13. quod cum audisset Jesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbæ secutæ sunt eum pedestres de civitatibus

14. et exiens vidit turbam multam et misertus est ejus et curavit languidos eorum

15. vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes desertus est locus et hora jam præteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas

16. Jesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare

17. responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces

18. qui ait eis adferte illos mihi huc

19. et cum jussisset turbam discumbere supra fænum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in cælum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis

20. et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos

21. manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis

22. et statim jussit discipulos ascendere in navicula et præcedere eum trans fretum donec dimitteret turbas

23. et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi

24. navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus

25. quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare

26. et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et præ timore clamaverunt

27. statimque Jesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere

28. respondens autem Petrus dixit Domine si tu es jube me venire ad te super aquas

29. at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum

30. videns vero ventum validum timuit et cum cœpisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac

31. et continuo Jesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicæ fidei quare dubitasti

32. et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus

33. qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es

34. et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar

35. et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes

36. et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt





“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina