1. veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi

2. ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium

3. expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos quomodo inquinabo illos

4. dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus intremuit ad tactum ejus

5. surrexi ut aperirem dilecto meo manus meæ stillaverunt murra digiti mei pleni murra probatissima

6. pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quæsivi et non inveni illum vocavi et non respondit mihi

7. invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum

8. adiuro vos filiæ Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut nuntietis ei quia amore langueo

9. qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos

10. dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus

11. caput ejus aurum optimum comæ ejus sicut elatæ palmarum nigræ quasi corvus

12. oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum quæ lacte sunt lotæ et resident juxta fluenta plenissima

13. genæ illius sicut areolæ aromatum consitæ a pigmentariis labia ejus lilia distillantia murram primam

14. manus illius tornatiles aureæ plenæ hyacinthis venter ejus eburneus distinctus sapphyris

15. crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas species ejus ut Libani electus ut cedri

16. guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiæ Hierusalem

17. quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quæremus eum tecum



Livros sugeridos


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.