1. Et praeparavit Dominus piscem grandem, ut deglutiret Ionam; et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.

2. Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis

3. et dixit: “Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et respondit mihi; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.

4. Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.

5. Et ego dixi: “Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum”.

6. Circumdederunt me aquae usque ad guttur, abyssus vallavit me, iuncus alligatus est capiti meo.

7. Ad extrema montium descendi, terrae vectes concluserunt me in aeternum, sed eduxisti de fovea vitam meam, Domine Deus meus.

8. Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, et venit ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.

9. Qui colunt idola vana, pietatem suam derelinquunt;

10. ego autem in voce laudis immolabo tibi, quaecumque vovi, reddam; salus Domini est”.

11. Et dixit Dominus pisci, et evomuit Ionam in aridam.



Livros sugeridos


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.