1. Nec pusillum nec multum noceas et noli fieri pro amico inimicus. Nomen enim malum et improperium et contumeliam hereditabis; sic omnis peccator invidus et bilinguis.

2. Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam,

3. et folia tua comedat et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo.

4. Anima enim nequam disperdet eum, qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum et deducet in sortem impiorum.

5. Os dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos; et lingua eucharis salutem dicit.

6. Multi pacifici sint tibi, et consiliarius sit tibi unus de mille.

7. Si possides amicum, in tentatione posside eum et ne facile credas ei.

8. Est enim amicus secundum opportunitatem suam et non permanebit in die tribulationis.

9. Et est amicus, qui convertitur ad inimicitiam et rixam convicii tui denudabit.

10. Est autem amicus socius mensae et non permanebit in die necessitatis;

11. in prosperis erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget.

12. Si humiliatus fueris, convertetur contra te et a facie tua abscondet se.

13. Ab inimicis tuis separare et de amicis tuis attende.

14. Amicus fidelis protectio fortis; qui autem invenit illum, invenit thesaurum.

15. Amico fideli nulla est comparatio, et non est ponderatio contra bonitatem illius.

16. Amicus fidelis medicamentum vitae, et, qui metuunt Dominum, invenient illum.

17. Qui timet Deum, aeque habebit amicitiam eius, quoniam secundum illum erit amicus illius.

18. Fili, a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam.

19. Quasi is qui arat et seminat, accede ad eam et sustine bonos fructus illius.

20. In opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius.

21. Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus, et non permanebit in illa excors.

22. Quasi lapis probationis gravis erit super illum, et non demorabitur proicere illam.

23. Doctrina est enim secundum nomen eius et non est multis manifesta; quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei.

24. Audi, fili, et accipe sententiam meam et ne abicias consilium meum.

25. Inice pedem tuum in compedes illius et in torques illius collum tuum;

26. subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis eius.

27. In omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua conserva vias eius.

28. Investiga et scrutare, exquire et invenies, et continens factus ne derelinquas eam.

29. In novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem.

30. Et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis, et torques illius in stolam gloriae;

31. decor enim aureus est in illa, et vincula illius alligatura hyacinthina.

32. Stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi.

33. Fili, si attenderis, disces; et, si accommodaveris animum tuum, prudens eris.

34. Si dilexeris audire, excipies doctrinam; et, si inclinaveris aurem tuam, sapiens eris.

35. In multitudine presbyterorum sta et sapientiae illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei velis audire, et proverbia intellectus non effugiant a te.

36. Et, si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.

37. Cogitatum tuum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime assiduus esto; et ipse firmabit tibi cor, et concupiscentia sapientiae dabitur tibi.



Livros sugeridos


“O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz, que ultrapassa todas as orações, as boas obras e as penitências. Infalivelmente produz seu efeito para vantagem das almas por sua virtude própria e imediata.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.