1. Laus sapientiae. Sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur

2. et in ecclesia Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur

3. et in medio populi sui exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur

4. et in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens:

5. “Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.

6. Ego feci in caelis, ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram.

7. Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis.

8. Gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi ambulavi,

9. in fluctibus maris et in omni terra steti

10. et in omni populo et in omni gente primatum habui

11. et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. In his omnibus requiem quaesivi: cuius in hereditate morabor?

12. Tunc praecepit et dixit mihi Creator omnium, et, qui creavit me, quietem dedit tabernaculo meo

13. et dixit mihi: “In Iacob inhabita et in Israel hereditare et in electis meis mitte radices”.

14. Ab initio ante saecula creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam.

15. Et in tabernaculo sancto coram ipso ministravi, et sic in Sion firmata sum et in civitate similiter dilecta requievi, et in Ierusalem potestas mea.

16. Et radicavi in populo honorificato et in parte Domini, in hereditate illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.

17. Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cupressus in montibus Hermon.

18. Quasi palma exaltata sum in Engaddi, et quasi plantatio rosae in Iericho.

19. Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis.

20. Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris.

21. Et quasi storax et galbanus et ungula et gutta, et quasi libani vapor in tabernaculo.

22. Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei rami honoris et gratiae.

23. Ego quasi vitis germinavi gratiam, et flores mei fructus honoris et honestatis.

24. Ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei.

25. In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis.

26. Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini.

27. Doctrina enim mea super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum;

28. memoria mea in generationes saeculorum.

29. Qui edunt me, adhuc esurient; et, qui bibunt me, adhuc sitient.

30. Qui audit me, non confundetur; et, qui operantur in me, non peccabunt:

31. qui elucidant me, vitam aeternam habebunt”.

32. Haec omnia liber testamenti Altissimi,

33. lex, quam mandavit nobis Moyses, hereditas domui Iacob.

34. Posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum.

35. Lex, quae implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum,

36. quae adimplet quasi Euphrates sensum et quasi Iordanis in tempore messis,

37. quae redundavit disciplina sicut Nilus et assistens quasi Geon in die vindemiae.

38. Non perfecit primus scire ipsam, sic nec ultimus investigavit eam.

39. Super mare enim abundavit cogitatio eius, et consilium illius super abyssum magnam.

40. Ego sapientia effudi flumina,

41. ego quasi trames aquae immensae de fluvio et sicut aquaeductus exivi in paradisum.

42. Dixi: “Rigabo hortum meum plantationum et inebriabo prati mei fructum”.

43. Et ecce factus est mihi trames in fluvium, et fluvius meus appropinquavit ad mare.

44. Quoniam doctrinam quasi antelucanum illuminabo et enarrabo illam usque ad longinquum.

45. Penetrabo omnes inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et illuminabo omnes sperantes in Domino;

46. adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam in generationes saeculorum et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum.

47. Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus illam.



Livros sugeridos


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.