| 1. | in illa hora accesserunt discipuli ad Jesum dicentes quis putas major est in regno cælorum |
| 2. | et advocans Jesus parvulum statuit eum in medio eorum |
| 3. | et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum cælorum |
| 4. | quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est major in regno cælorum |
| 5. | et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit |
| 6. | qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus et demergatur in profundum maris |
| 7. | væ mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen væ homini per quem scandalum venit |
| 8. | si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum |
| 9. | et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis |
| 10. | videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei qui in cælis est |
| 11. | venit enim Filius hominis salvare quod perierat |
| 12. | quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quærere eam quæ erravit |
| 13. | et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quæ non erraverunt |
| 14. | sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in cælis est ut pereat unus de pusillis istis |
| 15. | si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum |
| 16. | si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum |
| 17. | quod si non audierit eos dic ecclesiæ si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus |
| 18. | amen dico vobis quæcumque alligaveritis super terram erunt ligata et in cælo et quæcumque solveritis super terram erunt soluta et in cælo |
| 19. | iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in cælis est |
| 20. | ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum |
| 21. | tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies |
| 22. | dicit illi Jesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies |
| 23. | ideo adsimilatum est regnum cælorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis |
| 24. | et cum cœpisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta |
| 25. | cum autem non haberet unde redderet jussit eum dominus venundari et uxorem ejus et filios et omnia quæ habebat et reddi |
| 26. | procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi |
| 27. | misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei |
| 28. | egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes |
| 29. | et procidens conservus ejus rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi |
| 30. | ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum |
| 31. | videntes autem conservi ejus quæ fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quæ facta erant |
| 32. | tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me |
| 33. | non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum |
| 34. | et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum |
| 35. | sic et Pater meus cælestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris |