1. sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi

2. cui respondit mulier de fructu lignorum quæ sunt in paradiso vescemur

3. de fructu vero ligni quod est in medio paradisi præcepit nobis Deus ne comederemus et ne tangeremus illud ne forte moriamur

4. dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini

5. scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum

6. vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit de fructu illius et comedit deditque viro suo qui comedit

7. et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata

8. et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi

9. vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es

10. qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me

11. cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi præceperam ne comederes comedisti

12. dixitque Adam mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi

13. et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quæ respondit serpens decepit me et comedi

14. et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terræ super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ

15. inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo ejus

16. mulieri quoque dixit multiplicabo ærumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui

17. ad Adam vero dixit quia audisti vocem uxoris tuæ et comedisti de ligno ex quo præceperam tibi ne comederes maledicta terra in opere tuo in laboribus comedes eam cunctis diebus vitæ tuæ

18. spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terræ

19. in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es quia pulvis es et in pulverem reverteris

20. et vocavit Adam nomen uxoris suæ Hava eo quod mater esset cunctorum viventium

21. fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori ejus tunicas pellicias et induit eos

22. et ait ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum nunc ergo ne forte mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitæ et comedat et vivat in æternum

23. emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis ut operaretur terram de qua sumptus est

24. ejecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitæ





“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina