1. senuit autem Isaac et caligaverunt oculi ejus et videre non poterat vocavitque Esau filium suum majorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum

2. cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meæ

3. sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis

4. fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar

5. quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut jussionem patris expleret

6. dixit filio suo Jacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei

7. adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar

8. nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis

9. et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur

10. quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur

11. cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis

12. si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione

13. ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quæ dixi

14. abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius

15. et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum

16. pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit

17. dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit

18. quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi

19. dixitque Jacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut præcepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua

20. rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam

21. dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non

22. accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Jacob est sed manus manus sunt Esau

23. et non cognovit eum quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant benedicens ergo illi

24. ait tu es filius meus Esau respondit ego sum

25. at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto

26. dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi

27. accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus

28. det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini

29. et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuæ qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur

30. vix Isaac sermonem impleverat et egresso Jacob foras venit Esau

31. coctosque de venatione cibos intulit patri dicens surge pater mi et comede de venatione filii tui ut benedicat mihi anima tua

32. dixitque illi Isaac quis enim es tu qui respondit ego sum primogenitus filius tuus Esau

33. expavit Isaac stupore vehementi et ultra quam credi potest admirans ait quis igitur ille est qui dudum captam venationem adtulit mihi et comedi ex omnibus priusquam tu venires benedixique ei et erit benedictus

34. auditis Esau sermonibus patris inrugiit clamore magno et consternatus ait benedic etiam mihi pater mi

35. qui ait venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam

36. at ille subiunxit juste vocatum est nomen ejus Jacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem

37. respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres ejus servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post hæc fili mi ultra quid faciam

38. cui Esau num unam inquit tantum benedictionem habes pater mihi quoque obsecro ut benedicas cumque hejulatu magno fleret

39. motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terræ et in rore cæli desuper

40. erit benedictio tua vives gladio et fratri tuo servies tempusque veniet cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis

41. oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Jacob fratrem meum

42. nuntiata sunt hæc Rebeccæ quæ mittens et vocans Jacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te

43. nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran

44. habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui

45. et cesset indignatio ejus obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die

46. dixit quoque Rebecca ad Isaac tædet me vitæ meæ propter filias Heth si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ nolo vivere





“Quando ofendemos a justiça de Deus, apelamos à Sua misericórdia. Mas se ofendemos a Sua misericórdia, a quem podemos apelar? Ofender o Pai que nos ama e insultar quem nos auxilia é um pecado pelo qual seremos severamente julgados.” São Padre Pio de Pietrelcina