1. luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens

1. Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera; quicumque his delectatur, non erit sapiens.

2. sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam

2. Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam.

3. honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis

3. Honor est homini separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.

4. propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo æstate et non dabitur ei

4. Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.

5. sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud

5. Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud.

6. multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet

6. Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?

7. justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet

7. Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet.

8. rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo

8. Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo.

9. quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato

9. Quis potest dicere: “Mundavi cor meum, purus sum a peccato”?

10. pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum

10. Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Dominum.

11. ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera ejus

11. Ex studiis suis intellegitur puer, si munda et recta sint opera eius.

12. aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque

12. Aurem audientem et oculum videntem, Dominus fecit utrumque.

13. noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus

13. Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus.

14. malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur

14. “Malum est, malum est!” dicit omnis emptor et, cum recesserit, tunc gloriabitur.

15. est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiæ

15. Est aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum labia scientiae.

16. tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo

16. Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.

17. suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os ejus calculo

17. Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo.

18. cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella

18. Cogitationes consiliis firmantur, et dispensationibus tractanda sunt bella.

19. ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis

19. Ei, qui revelat mysteria et calumniatur et dilatat labia sua, ne commiscearis.

20. qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris

20. Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris.

21. hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit

21. Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.

22. ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te

22. Ne dicas: “Reddam malum”; exspecta Dominum, et liberabit te.

23. abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona

23. Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona in oculis eius.

24. a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam

24. A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam suam?

25. ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare

25. Laqueus est homini inconsulte dicere: “Sanctum!” et post vota retractare.

26. dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem

26. Ventilat impios rex sapiens et incurvat super eos rotam.

27. lucerna Domini spiraculum hominis quæ investigat omnia secreta ventris

27. Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris.

28. misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus ejus

28. Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.

29. exultatio juvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities

29. Ornamentum iuvenum fortitudo eorum, et honor senum canities.

30. livor vulneris absterget mala et plagæ in secretioribus ventris

30. Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris.





“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina