Mosaico decorativo

1. factum est autem cum turbæ inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth

1. Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth

2. et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia

2. et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia.

3. ascendens autem in unam navem quæ erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas

3. Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas.

4. ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam

4. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: “Duc in altum et laxate retia vestra in capturam”.

5. et respondens Simon dixit illi præceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete

5. Et respondens Simon dixit: “Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia”.

6. et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum

6. Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum.

7. et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur

7. Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.

8. quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Jesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine

8. Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: “Exi a me, quia homo peccator sum, Domine”.

9. stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant

9. Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant;

10. similiter autem Jacobum et Johannem filios Zebedæi qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Jesus noli timere ex hoc jam homines eris capiens

10. similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: “Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens”.

11. et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum

11. Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.

12. et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Jesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare

12. Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “Domine, si vis, potes me mundare”.

13. et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo

13. Et extendens manum tetigit illum dicens: “Volo, mundare!”; et confestim lepra discessit ab illo.

14. et ipse præcepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut præcepit Moses in testimonium illis

14. Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis”.

15. perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbæ multæ ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis

15. Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis;

16. ipse autem secedebat in deserto et orabat

16. ipse autem secedebat in desertis et orabat.

17. et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisæi sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilææ et Judææ et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos

17. Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum.

18. et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quærebant eum inferre et ponere ante eum

18. Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum.

19. et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Jesum

19. Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum.

20. quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua

20. Quorum fidem ut vidit, dixit: “Homo, remittuntur tibi peccata tua”.

21. et cœperunt cogitare scribæ et Pharisæi dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus

21. Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?”.

22. ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris

22. Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: “Quid cogitatis in cordibus vestris?

23. quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula

23. Quid est facilius, dicere: “Dimittuntur tibi peccata tua”, an dicere: “Surge et ambula”?

24. ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam

24. Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam”.

25. et confestim surgens coram illis tulit in quo jacebat et abiit in domum suam magnificans Deum

25. Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum.

26. et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie

26. Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: “Vidimus mirabilia hodie”.

27. et post hæc exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me

27. Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: “Sequere me”.

28. et relictis omnibus surgens secutus est eum

28. Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.

29. et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes

29. Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.

30. et murmurabant Pharisæi et scribæ eorum dicentes ad discipulos ejus quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis

30. Et murmurabant pharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?”.

31. et respondens Jesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent

31. Et respondens Iesus dixit ad illos: “Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent.

32. non veni vocare justos sed peccatores in pænitentiam

32. Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam”.

33. at illi dixerunt ad eum quare discipuli Johannis jejunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisæorum tui autem edunt et bibunt

33. At illi dixerunt ad eum: “Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt”.

34. quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere jejunare

34. Quibus Iesus ait: “Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare?

35. venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc jejunabunt in illis diebus

35. Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus”.

36. dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo

36. Dicebat autem et similitudinem ad illos: “Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo.

37. et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt

37. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt;

38. sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur

38. sed vinum novum in utres novos mittendum est.

39. et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est

39. Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetus melius est!””.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.