Mosaico decorativo

1. respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites

1. Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.

2. vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo

2. Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo

3. et dixit vere dico vobis quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit

3. et dixit: “Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit.

4. nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei hæc autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit

4. Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit”.

5. et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit

5. Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit:

6. hæc quæ videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur

6. “Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur”.

7. interrogaverunt autem illum dicentes præceptor quando hæc erunt et quod signum cum fieri incipient

7. Interrogaverunt autem illum dicentes: “Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient?”.

8. qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos

8. Qui dixit: “Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos.

9. cum autem audieritis prœlia et seditiones nolite terreri oportet primum hæc fieri sed non statim finis

9. Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis”.

10. tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum

10. Tunc dicebat illis: “Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum;

11. terræmotus magni erunt per loca et pestilentiæ et fames terroresque de cælo et signa magna erunt

11. et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt.

12. sed ante hæc omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et præsides propter nomen meum

12. Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum;

13. continget autem vobis in testimonium

13. continget autem vobis in testimonium.

14. ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis

14. Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis;

15. ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri

15. ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri.

16. trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis

16. Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis,

17. et eritis odio omnibus propter nomen meum

17. et eritis odio omnibus propter nomen meum.

18. et capillus de capite vestro non peribit

18. Et capillus de capite vestro non peribit.

19. in patientia vestra possidebitis animas vestras

19. In patientia vestra possidebitis animas vestras.

20. cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio ejus

20. Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius.

21. tunc qui in Judæa sunt fugiant in montes et qui in medio ejus discedant et qui in regionibus non intrent in eam

21. Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam.

22. quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quæ scripta sunt

22. Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt.

23. væ autem prægnatibus et nutrientibus in illis diebus erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic

23. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic,

24. et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum

24. et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.

25. et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum

25. Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum,

26. arescentibus hominibus præ timore et expectatione quæ supervenient universo orbi nam virtutes cælorum movebuntur

26. arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorum movebuntur.

27. et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate

27. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna.

28. his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra

28. His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra”.

29. et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores

29. Et dixit illis similitudinem: “Videte ficulneam et omnes arbores:

30. cum producunt jam ex se fructum scitis quoniam prope est æstas

30. cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas.

31. ita et vos cum videritis hæc fieri scitote quoniam prope est regnum Dei

31. Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.

32. amen dico vobis quia non præteribit generatio hæc donec omnia fiant

32. Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.

33. cælum et terra transibunt verba autem mea non transient

33. Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

34. adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis hujus vitæ et superveniat in vos repentina dies illa

34. Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;

35. tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ

35. tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae.

36. vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt et stare ante Filium hominis

36. Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis”.

37. erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti

37. Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.

38. et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum

38. Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.