Mosaico decorativo

1. utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ sed et subportate me

1. Utinam sustineretis modi cum quid insipientiae meae; sed et supportate me!

2. æmulor enim vos Dei æmulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo

2. Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.

3. timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quæ est in Christo

3. Timeo autem, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri a simplicitate et castitate, quae est in Christum.

4. nam si is qui venit alium Christum prædicat quem non prædicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini

4. Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis, aut aliud evangelium, quod non recepistis, recte pateremini.

5. existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis

5. Existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis;

6. et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis

6. nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omni autem manifestantes in omnibus ad vos.

7. aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis

7. Aut numquid peccatum feci meipsum humilians, ut vos exaltemini, quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis?

8. alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum

8. Alias ecclesias exspoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum

9. et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo

9. et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.

10. est veritas Christi in me quoniam hæc gloria non infringetur in me in regionibus Achajæ

10. Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae.

11. quare quia non diligo vos Deus scit

11. Quare? Quia non diligo vos? Deus scit!

12. quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos

12. Quod autem facio et faciam, ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.

13. nam ejusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi

13. Nam eiusmodi pseudoapostoli, operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.

14. et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis

14. Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis;

15. non est ergo magnum si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ quorum finis erit secundum opera ipsorum

15. non est ergo magnum, si et ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae, quorum finis erit secundum opera ipsorum.

16. iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier

16. Iterum dico, ne quis me putet insipientem esse; alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier.

17. quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriæ

17. Quod loquor, non loquor secundum Dominum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriationis.

18. quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor

18. Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor.

19. libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes

19. Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes;

20. sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos cædit

20. sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.

21. secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego

21. Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus; in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego.

22. Hebræi sunt et ego Israhelitæ sunt et ego semen Abrahæ sunt et ego

22. Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego.

23. ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter

23. Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter;

24. a Judæis quinquies quadragenas una minus accepi

24. a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi,

25. ter virgis cæsus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui

25. ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui;

26. in itineribus sæpe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus

26. in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus;

27. in labore et ærumna in vigiliis multis in fame et siti in jejuniis multis in frigore et nuditate

27. in labore et aerumna, in vigiliis saepe, in fame et siti, in ieiuniis frequenter, in frigore et nuditate;

28. præter illa quæ extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum

28. praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.

29. quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror

29. Quis infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?

30. si gloriari oportet quæ infirmitatis meæ sunt gloriabor

30. Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.

31. Deus et Pater Domini Jesu scit qui est benedictus in sæcula quod non mentior

31. Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior.

32. Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet

32. Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet;

33. et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus ejus

33. et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius.



Leia a Bíblia em um Ano

Junte-se a nossa comunidade e complete a leitura de toda a Bíblia em 365 dias. Um caminho estruturado e inspirador para aprofundar sua fé e conhecimento das Escrituras.