Epistula ad Galatas, 6
1. fratres et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis hujusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
1. Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
2. alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
2. Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi.
3. nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
3. Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se seducit;
4. opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
4. opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantum gloriationem habebit et non in altero.
5. unusquisque enim onus suum portabit
5. Unusquisque enim onus suum portabit.
6. communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
6. Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
7. nolite errare Deus non inridetur
7. Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet;
8. quæ enim seminaverit homo hæc et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam æternam
8. quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam.
9. bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
9. Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.
10. ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
10. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
11. videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
11. Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
12. quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
12. Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur;
13. neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
13. neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
14. mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
14. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
15. in Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet neque præputium sed nova creatura
15. Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.
16. et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israël Dei
16. Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei.
17. de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Jesu in corpore meo porto
17. De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto.
18. gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro fratres amen
18. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.
