Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, (Epistula I ad Timotheum 3, 2)
non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed (Epistula I ad Timotheum 3, 3)
suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate. (Epistula I ad Timotheum 3, 4)
Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. (Epistula I ad Timotheum 3, 6)
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. (Epistula I ad Timotheum 3, 7)
Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes: (Epistula I ad Timotheum 3, 8)
habentes mysterium fidei in conscientia pura. (Epistula I ad Timotheum 3, 9)
Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes. (Epistula I ad Timotheum 3, 10)
Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. (Epistula I ad Timotheum 3, 13)
si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. (Epistula I ad Timotheum 3, 15)
Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. (Epistula I ad Timotheum 3, 16)
Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, (Epistula I ad Timotheum 4, 1)