Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, (Epistula I ad Timotheum 4, 2)
prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. (Epistula I ad Timotheum 4, 3)
Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: (Epistula I ad Timotheum 4, 4)
sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem. (Epistula I ad Timotheum 4, 5)
Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem. (Epistula I ad Timotheum 4, 7)
Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. (Epistula I ad Timotheum 4, 8)
In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. (Epistula I ad Timotheum 4, 10)
Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. (Epistula I ad Timotheum 4, 12)
Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ. (Epistula I ad Timotheum 4, 13)
Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. (Epistula I ad Timotheum 4, 14)
Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt. (Epistula I ad Timotheum 4, 16)
Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. (Epistula I ad Timotheum 5, 4)