Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um
Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 16)
Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 17)
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 18)
Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ, (Epistula I ad Timotheum 1, 1)
Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, (Epistula I ad Timotheum 1, 3)
A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, (Epistula I ad Timotheum 1, 6)
fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur, (Epistula I ad Timotheum 1, 10)
quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi. (Epistula I ad Timotheum 1, 11)
qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. (Epistula I ad Timotheum 1, 13)
Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu. (Epistula I ad Timotheum 1, 14)
Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. (Epistula I ad Timotheum 1, 15)
Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam. (Epistula I ad Timotheum 1, 16)