Znaleziono 213 Wyniki dla: Tristis angustia auxilium salutis scutum amorem veritatis potentiae

  • Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum: (Liber Esdrae 9, 4)

  • Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam ? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis : (Liber Nehemiae 2, 2)

  • Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de cælo, et dedisti eis judicia recta, et legem veritatis, cæremonias, et præcepta bona : (Liber Nehemiae 9, 13)

  • cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit, (Liber Thobis 1, 2)

  • Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis. (Liber Thobis 1, 15)

  • At vero Raguel dicebat ad generum suum : Mane hic, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum. (Liber Thobis 10, 8)

  • Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israël. (Liber Iudith 6, 21)

  • qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electæ virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret. (Liber Esther 2, 11)

  • Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, (Liber Esther 14, 14)

  • Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt. (Liber Iob 6, 7)

  • Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. (Liber Iob 6, 13)

  • Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me? (Liber Iob 6, 25)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina