Znaleziono 213 Wyniki dla: Tristis angustia auxilium salutis scutum amorem veritatis potentiae

  • Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium. (Liber Iob 15, 24)

  • Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia? (Liber Iob 27, 9)

  • Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium. (Liber Iob 30, 13)

  • Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus. (Liber Iob 36, 15)

  • Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus. (Liber Psalmorum 17, 3)

  • et dedisti mihi protectionem salutis tuæ: et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit. (Liber Psalmorum 17, 36)

  • Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ. (Liber Psalmorum 17, 47)

  • Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. (Liber Psalmorum 19, 3)

  • Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice. (Liber Psalmorum 21, 20)

  • In manus tuas commendo spiritum meum ; redemisti me, Domine Deus veritatis. (Liber Psalmorum 30, 6)

  • Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi. (Liber Psalmorum 34, 2)

  • Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ. (Liber Psalmorum 37, 23)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina