Löydetty 213 Tulokset: Tristis angustia auxilium salutis scutum amorem veritatis potentiae
Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum: (Liber Esdrae 9, 4)
Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam ? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis : (Liber Nehemiae 2, 2)
Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de cælo, et dedisti eis judicia recta, et legem veritatis, cæremonias, et præcepta bona : (Liber Nehemiae 9, 13)
cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit, (Liber Thobis 1, 2)
Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis. (Liber Thobis 1, 15)
At vero Raguel dicebat ad generum suum : Mane hic, et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum. (Liber Thobis 10, 8)
Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israël. (Liber Iudith 6, 21)
qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electæ virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret. (Liber Esther 2, 11)
Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, (Liber Esther 14, 14)
Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt. (Liber Iob 6, 7)
Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me. (Liber Iob 6, 13)
Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me? (Liber Iob 6, 25)