Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. (Actus Apostolorum 24, 4)
Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum: (Actus Apostolorum 24, 5)
qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare. (Actus Apostolorum 24, 6)
jubens accusatores ejus ad te venire: a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum. (Actus Apostolorum 24, 8)
Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere. (Actus Apostolorum 24, 9)
Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. (Actus Apostolorum 24, 10)
Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem: (Actus Apostolorum 24, 11)
neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant. (Actus Apostolorum 24, 13)
Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt: (Actus Apostolorum 24, 14)
spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum. (Actus Apostolorum 24, 15)
In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. (Actus Apostolorum 24, 16)
Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, (Actus Apostolorum 24, 17)