Mosaico decorativo

Found 20371 Results for: Re

  • Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. (Actus Apostolorum 24, 4)

  • Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum: (Actus Apostolorum 24, 5)

  • qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare. (Actus Apostolorum 24, 6)

  • jubens accusatores ejus ad te venire: a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum. (Actus Apostolorum 24, 8)

  • Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere. (Actus Apostolorum 24, 9)

  • Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. (Actus Apostolorum 24, 10)

  • Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem: (Actus Apostolorum 24, 11)

  • neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant. (Actus Apostolorum 24, 13)

  • Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hæresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt: (Actus Apostolorum 24, 14)

  • spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum. (Actus Apostolorum 24, 15)

  • In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. (Actus Apostolorum 24, 16)

  • Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, (Actus Apostolorum 24, 17)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina