Mosaico decorativo

Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re

  • Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi. (Actus Apostolorum 25, 8)

  • Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me? (Actus Apostolorum 25, 9)

  • Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello. (Actus Apostolorum 25, 11)

  • Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Cæsarem appellasti? ad Cæsarem ibis. (Actus Apostolorum 25, 12)

  • Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum. (Actus Apostolorum 25, 13)

  • Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, (Actus Apostolorum 25, 14)

  • de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum, postulantes adversus illum damnationem. (Actus Apostolorum 25, 15)

  • Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. (Actus Apostolorum 25, 16)

  • De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum. (Actus Apostolorum 25, 18)

  • Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. (Actus Apostolorum 25, 19)

  • Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis. (Actus Apostolorum 25, 20)

  • Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem. (Actus Apostolorum 25, 21)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina