Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. (Liber Exodus 27, 9)
Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. (Liber Exodus 27, 11)
In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. (Liber Exodus 27, 12)
In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. (Liber Exodus 27, 13)
In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem : (Liber Exodus 27, 14)
et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. (Liber Exodus 27, 15)
In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. (Liber Exodus 27, 16)
In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas. (Liber Exodus 27, 18)
Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. (Liber Exodus 27, 19)
Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. (Liber Exodus 28, 1)
Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. (Liber Exodus 28, 2)
Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. (Liber Exodus 28, 3)