Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito. (Liber Exodus 28, 6)
Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. (Liber Exodus 28, 7)
Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. (Liber Exodus 28, 8)
sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum. (Liber Exodus 28, 10)
Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos : (Liber Exodus 28, 11)
et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. (Liber Exodus 28, 12)
et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis. (Liber Exodus 28, 14)
Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. (Liber Exodus 28, 15)
Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo, (Liber Exodus 28, 22)
et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate : (Liber Exodus 28, 23)
catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus, (Liber Exodus 28, 24)
et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. (Liber Exodus 28, 25)