Mosaico decorativo

Encontrados 20371 resultados para: Re

  • Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. (Liber Exodus 27, 9)

  • Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. (Liber Exodus 27, 11)

  • In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem. (Liber Exodus 27, 12)

  • In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. (Liber Exodus 27, 13)

  • In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem : (Liber Exodus 27, 14)

  • et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem. (Liber Exodus 27, 15)

  • In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. (Liber Exodus 27, 16)

  • In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas. (Liber Exodus 27, 18)

  • Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies. (Liber Exodus 27, 19)

  • Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. (Liber Exodus 28, 1)

  • Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. (Liber Exodus 28, 2)

  • Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. (Liber Exodus 28, 3)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina