Mosaico decorativo

Znaleziono 16965 Wyniki dla: Or

  • Mortuusque est Jair, ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon. (Liber Iudicum 10, 5)

  • Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum. (Liber Iudicum 10, 6)

  • Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon. (Liber Iudicum 10, 7)

  • Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhæi, qui est in Galaad: (Liber Iudicum 10, 8)

  • in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim: afflictusque est Israël nimis. (Liber Iudicum 10, 9)

  • Quibus locutus est Dominus: Numquid non Ægyptii et Amorrhæi, filiique Ammon et Philisthiim, (Liber Iudicum 10, 11)

  • Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? (Liber Iudicum 10, 12)

  • ite, et invocate deos quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiæ. (Liber Iudicum 10, 14)

  • Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum. (Liber Iudicum 10, 16)

  • Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria, contra quos congregati filii Israël in Maspha castrametati sunt. (Liber Iudicum 10, 17)

  • Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad. (Liber Iudicum 11, 1)

  • Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios: qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes: Hæres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es. (Liber Iudicum 11, 2)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina