Mosaico decorativo

Znaleziono 16965 Wyniki dla: Or

  • Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech, (Liber Iudicum 9, 39)

  • qui persecutus est eum fugientem, et in urbem compulit: cecideruntque ex parte ejus plurimi, usque ad portam civitatis. (Liber Iudicum 9, 40)

  • Et Abimelech sedit in Ruma: Zebul autem Gaal et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari. (Liber Iudicum 9, 41)

  • Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem: quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret. (Liber Iudicum 9, 45)

  • Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, ubi fœdus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen acceperat: qui erat munitus valde. (Liber Iudicum 9, 46)

  • Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos, (Liber Iudicum 9, 47)

  • ascendit in montem Selmon cum omni populo suo: et arrepta securi, præcidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios: Quod me videtis facere, cito facite. (Liber Iudicum 9, 48)

  • Igitur certatim ramos de arboribus præcidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes præsidium, succenderunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem. (Liber Iudicum 9, 49)

  • Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter: et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur: (Liber Iudicum 9, 52)

  • Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum. (Liber Iudicum 9, 54)

  • Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israël, reversi sunt in sedes suas: (Liber Iudicum 9, 55)

  • et judicavit Israëlem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir. (Liber Iudicum 10, 2)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina