Encontrados 16965 resultados para: Or
Mortuusque est Jair, ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon. (Liber Iudicum 10, 5)
Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum. (Liber Iudicum 10, 6)
Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon. (Liber Iudicum 10, 7)
Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhæi, qui est in Galaad: (Liber Iudicum 10, 8)
in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim: afflictusque est Israël nimis. (Liber Iudicum 10, 9)
Quibus locutus est Dominus: Numquid non Ægyptii et Amorrhæi, filiique Ammon et Philisthiim, (Liber Iudicum 10, 11)
Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? (Liber Iudicum 10, 12)
ite, et invocate deos quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiæ. (Liber Iudicum 10, 14)
Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum. (Liber Iudicum 10, 16)
Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria, contra quos congregati filii Israël in Maspha castrametati sunt. (Liber Iudicum 10, 17)
Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad. (Liber Iudicum 11, 1)
Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios: qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes: Hæres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es. (Liber Iudicum 11, 2)