Trouvé 16965 Résultats pour: Or
Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech, (Liber Iudicum 9, 39)
qui persecutus est eum fugientem, et in urbem compulit: cecideruntque ex parte ejus plurimi, usque ad portam civitatis. (Liber Iudicum 9, 40)
Et Abimelech sedit in Ruma: Zebul autem Gaal et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari. (Liber Iudicum 9, 41)
Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem: quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret. (Liber Iudicum 9, 45)
Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, ubi fœdus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen acceperat: qui erat munitus valde. (Liber Iudicum 9, 46)
Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos, (Liber Iudicum 9, 47)
ascendit in montem Selmon cum omni populo suo: et arrepta securi, præcidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios: Quod me videtis facere, cito facite. (Liber Iudicum 9, 48)
Igitur certatim ramos de arboribus præcidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes præsidium, succenderunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem. (Liber Iudicum 9, 49)
Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter: et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur: (Liber Iudicum 9, 52)
Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum. (Liber Iudicum 9, 54)
Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israël, reversi sunt in sedes suas: (Liber Iudicum 9, 55)
et judicavit Israëlem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir. (Liber Iudicum 10, 2)