Znaleziono 16965 Wyniki dla: Or
Quod si fortuitu, et absque odio (Liber Numeri 35, 22)
et inimicitiis quidquam horum fecerit, (Liber Numeri 35, 23)
et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata: (Liber Numeri 35, 24)
liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. (Liber Numeri 35, 25)
Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt, (Liber Numeri 35, 26)
fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit. (Liber Numeri 35, 27)
Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. (Liber Numeri 35, 28)
Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur. (Liber Numeri 35, 31)
Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt, (Liber Numeri 35, 32)
ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. (Liber Numeri 35, 33)
Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël. (Liber Numeri 35, 34)
Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt: (Liber Numeri 36, 1)