Znaleziono 16965 Wyniki dla: Or
Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, (Liber Numeri 34, 7)
Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama, (Liber Numeri 34, 10)
et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth, (Liber Numeri 34, 11)
et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu. (Liber Numeri 34, 12)
Præcepitque Moyses filiis Israël, dicens: Hæc erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiæ tribui. (Liber Numeri 34, 13)
Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse, (Liber Numeri 34, 14)
id est, duæ semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam. (Liber Numeri 34, 15)
Hæc sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, (Liber Numeri 34, 17)
quorum ista sunt vocabula. De tribu Juda, Caleb filius Jephone. (Liber Numeri 34, 19)
De tribu filiorum Dan, Bocci filius Jogli. (Liber Numeri 34, 22)
Filiorum Joseph de tribu Manasse, Hanniel filius Ephod. (Liber Numeri 34, 23)
Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho: (Liber Numeri 35, 1)