Mosaico decorativo

Löydetty 16965 Tulokset: Or

  • Quod si fortuitu, et absque odio (Liber Numeri 35, 22)

  • et inimicitiis quidquam horum fecerit, (Liber Numeri 35, 23)

  • et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata: (Liber Numeri 35, 24)

  • liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. (Liber Numeri 35, 25)

  • Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt, (Liber Numeri 35, 26)

  • fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit. (Liber Numeri 35, 27)

  • Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. (Liber Numeri 35, 28)

  • Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur. (Liber Numeri 35, 31)

  • Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt, (Liber Numeri 35, 32)

  • ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. (Liber Numeri 35, 33)

  • Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël. (Liber Numeri 35, 34)

  • Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt: (Liber Numeri 36, 1)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina