Znaleziono 13039 Wyniki dla: No
Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. (Epistula ad Hebraeos 12, 10)
Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. (Epistula ad Hebraeos 12, 11)
et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. (Epistula ad Hebraeos 12, 13)
scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. (Epistula ad Hebraeos 12, 17)
Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, (Epistula ad Hebraeos 12, 18)
Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. (Epistula ad Hebraeos 12, 20)
et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. (Epistula ad Hebraeos 12, 24)
Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. (Epistula ad Hebraeos 12, 25)
Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. (Epistula ad Hebraeos 12, 26)
Etenim Deus noster ignis consumens est. (Epistula ad Hebraeos 12, 29)
et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. (Epistula ad Hebraeos 13, 2)
Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 4)