Mosaico decorativo

pronađen 13039 Rezultati za: No

  • Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. (Epistula ad Hebraeos 12, 10)

  • Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. (Epistula ad Hebraeos 12, 11)

  • et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. (Epistula ad Hebraeos 12, 13)

  • scitote enim quoniam et postea cupiens hæreditare benedictionem, reprobatus est: non enim invenit pœnitentiæ locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam. (Epistula ad Hebraeos 12, 17)

  • Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, (Epistula ad Hebraeos 12, 18)

  • Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. (Epistula ad Hebraeos 12, 20)

  • et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. (Epistula ad Hebraeos 12, 24)

  • Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. (Epistula ad Hebraeos 12, 25)

  • Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. (Epistula ad Hebraeos 12, 26)

  • Etenim Deus noster ignis consumens est. (Epistula ad Hebraeos 12, 29)

  • et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis. (Epistula ad Hebraeos 13, 2)

  • Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 4)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina