Mosaico decorativo

Znaleziono 13039 Wyniki dla: No

  • Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: (Epistula ad Hebraeos 13, 5)

  • ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo. (Epistula ad Hebraeos 13, 6)

  • Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis. (Epistula ad Hebraeos 13, 9)

  • Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. (Epistula ad Hebraeos 13, 10)

  • Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. (Epistula ad Hebraeos 13, 14)

  • Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. (Epistula ad Hebraeos 13, 15)

  • Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. (Epistula ad Hebraeos 13, 16)

  • Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 17)

  • Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. (Epistula ad Hebraeos 13, 18)

  • Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum, (Epistula ad Hebraeos 13, 20)

  • aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula ad Hebraeos 13, 21)

  • Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos. (Epistula ad Hebraeos 13, 23)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina