Znaleziono 1710 Wyniki dla: Ego
Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam ; tollam, et non est qui eruat. (Prophetia Osee 5, 14)
Væ eis, quoniam recesserunt a me ! vastabuntur, quia prævaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. (Prophetia Osee 7, 13)
Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam. (Prophetia Osee 7, 15)
Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt. (Prophetia Osee 9, 10)
Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus: ascendam super Ephraim, arabit Judas ; confringet sibi sulcos Jacob. (Prophetia Osee 10, 11)
Et ego quasi nutritius Ephraim: portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. (Prophetia Osee 11, 3)
Non faciam furorem iræ meæ ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. (Prophetia Osee 11, 9)
Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. (Prophetia Osee 12, 9)
Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. (Prophetia Osee 12, 10)
Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me. (Prophetia Osee 13, 4)
Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. (Prophetia Osee 13, 5)
Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum. (Prophetia Osee 13, 7)