Mosaico decorativo

Gefunden 1710 Ergebnisse für: Ego

  • Quoniam ego quasi leæna Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam ; tollam, et non est qui eruat. (Prophetia Osee 5, 14)

  • Væ eis, quoniam recesserunt a me ! vastabuntur, quia prævaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. (Prophetia Osee 7, 13)

  • Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam. (Prophetia Osee 7, 15)

  • Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt. (Prophetia Osee 9, 10)

  • Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus: ascendam super Ephraim, arabit Judas ; confringet sibi sulcos Jacob. (Prophetia Osee 10, 11)

  • Et ego quasi nutritius Ephraim: portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. (Prophetia Osee 11, 3)

  • Non faciam furorem iræ meæ ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. (Prophetia Osee 11, 9)

  • Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti: adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis. (Prophetia Osee 12, 9)

  • Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. (Prophetia Osee 12, 10)

  • Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me. (Prophetia Osee 13, 4)

  • Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. (Prophetia Osee 13, 5)

  • Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum. (Prophetia Osee 13, 7)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina