Mosaico decorativo

Znaleziono 727 Wyniki dla: Domine

  • Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion. (Liber Isaiae 16, 1)

  • Domine, Deus meus es tu ; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen. (Liber Isaiae 25, 1)

  • Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ. (Liber Isaiae 26, 8)

  • Domine, exaltetur manus tua, et non videant ; videant, et confundantur zelantes populi ; et ignis hostes tuos devoret. (Liber Isaiae 26, 11)

  • Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis. (Liber Isaiae 26, 12)

  • Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te ; tantum in te recordemur nominis tui. (Liber Isaiae 26, 13)

  • Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es? elongasti omnes terminos terræ. (Liber Isaiae 26, 15)

  • Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. (Liber Isaiae 26, 16)

  • Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. (Liber Isaiae 26, 17)

  • Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus ; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis. (Liber Isaiae 33, 2)

  • Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terræ: tu fecisti cælum et terram. (Liber Isaiae 37, 16)

  • Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; aperi, Domine, oculos tuos, et vide: et audi omnia verba Sennacherib, quæ misit ad blasphemandum Deum viventem. (Liber Isaiae 37, 17)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina