Znaleziono 727 Wyniki dla: Domine
ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. (Liber Sapientiae 16, 26)
Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua: propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt. (Liber Sapientiae 17, 1)
Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos. (Liber Sapientiae 19, 9)
Flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis. (Liber Sapientiae 19, 20)
Domine, pater et dominator vitæ meæ, ne derelinquas me in consilio eorum, nec sinas me cadere in illis. (Liber Ecclesiasticus 23, 1)
Domine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelinquas me in cogitatu illorum. (Liber Ecclesiasticus 23, 4)
ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine. (Liber Ecclesiasticus 36, 5)
Oratio Jesu filii Sirach. Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum. (Liber Ecclesiasticus 51, 1)
Memoratus sum misericordiæ tuæ Domine, et operationis tuæ, quæ a sæculo sunt: (Liber Ecclesiasticus 51, 11)
quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus gentium. (Liber Ecclesiasticus 51, 12)
Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. (Liber Isaiae 6, 11)
Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi ; conversus est furor tuus, et consolatus es me. (Liber Isaiae 12, 1)