Mosaico decorativo

Znaleziono 2423 Wyniki dla: Dies Domini

  • Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. (Liber Iob 1, 12)

  • et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. (Liber Iob 1, 21)

  • Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus ; (Liber Iob 2, 7)

  • Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. (Liber Iob 3, 3)

  • Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. (Liber Iob 3, 4)

  • Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: (Liber Iob 5, 17)

  • quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum ; et terrores Domini militant contra me. (Liber Iob 6, 4)

  • Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. (Liber Iob 6, 14)

  • Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. (Liber Iob 7, 1)

  • Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. (Liber Iob 7, 6)

  • Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. (Liber Iob 7, 16)

  • (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), (Liber Iob 8, 9)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina