Znaleziono 2423 Wyniki dla: Dies Domini
Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia ; et recedere a malo, intelligentia. (Liber Iob 28, 28)
Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? (Liber Iob 29, 2)
Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies. (Liber Iob 29, 18)
Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis. (Liber Iob 30, 16)
Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: prævenerunt me dies afflictionis. (Liber Iob 30, 27)
Consumpta est caro ejus a suppliciis: revertatur ad dies adolescentiæ suæ. (Liber Iob 33, 25)
Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria: (Liber Iob 36, 11)
sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. (Liber Psalmorum 1, 2)
Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua. (Liber Psalmorum 3, 9)
Deus judex justus, fortis, et patiens ; numquid irascitur per singulos dies? (Liber Psalmorum 7, 12)
Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi. (Liber Psalmorum 7, 18)
Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum. (Liber Psalmorum 11, 7)