Found 2423 Results for: Dies Domini
Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini. (Liber Iob 1, 12)
et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. (Liber Iob 1, 21)
Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus ; (Liber Iob 2, 7)
Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. (Liber Iob 3, 3)
Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. (Liber Iob 3, 4)
Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: (Liber Iob 5, 17)
quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum ; et terrores Domini militant contra me. (Liber Iob 6, 4)
Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. (Liber Iob 6, 14)
Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. (Liber Iob 7, 1)
Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. (Liber Iob 7, 6)
Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. (Liber Iob 7, 16)
(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), (Liber Iob 8, 9)