Znaleziono 636 Wyniki dla: Deum
Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis. (Prophetia Danielis 11, 38)
et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum: (Prophetia Danielis 13, 2)
Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. (Prophetia Danielis 13, 60)
Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. (Prophetia Danielis 13, 63)
Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel? (Prophetia Danielis 14, 3)
Qui respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. (Prophetia Danielis 14, 4)
Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 24)
Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 42)
Et post hæc revertentur filii Israël, et quærent Dominum Deum suum, et David regem suum: et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum. (Prophetia Osee 3, 5)
Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. (Prophetia Osee 5, 4)
Et humiliabitur superbia Israël in facie ejus ; nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quæsierunt eum in omnibus his. (Prophetia Osee 7, 10)
Et tu ad Deum tuum converteris ; misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper. (Prophetia Osee 12, 6)