Znaleziono 636 Wyniki dla: Deum
non audivit vocem, et non suscepit disciplinam ; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit. (Prophetia Sophoniae 3, 2)
Et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, in veritate et in justitia. (Prophetia Zachariae 8, 8)
Si affliget homo Deum, quia vos configitis me? Et dixistis: In quo configimus te? In decimis et in primitiis. (Prophetia Malachiae 3, 8)
Ergo nunc beatos dicimus arrogantes: siquidem ædificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt. (Prophetia Malachiae 3, 15)
Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 7)
Tunc dicit ei Jesus: Vade Satana: Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 10)
Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 8)
Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 8)
ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes: et magnificabant Deum Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 31)
Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 26)
Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 37)
Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)