1. Anno tertio regni Ioakim regis Iuda, venit Nabuchodonosor rex Babylonis in Ierusalem, et obsedit eam;

2. et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum Thesauri dei sui.

3. Et ait rex Asphenez præposito Eunuchorum ut introduceret de filiis Israël, et de semine regio et tyrannorum,

4. pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras, et linguam Chaldæorum.

5. Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.

6. Fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.

7. Et imposuit eis præpositus eunuchorum, nomina Danieli, Baltassar Ananiæ, Sidrach Misaëli, Misach et Azariæ, Abdenago.

8. Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.

9. Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.

10. Et ait princeps eunuchorum ad Danielem Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi.

11. Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaëlem, et Azariam

12. Tenta nos obsecro servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum

13. et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio et sicut videris, facies cum servis tuis.

14. Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem.

15. Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.

16. Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum dabatque eis legumina.

17. Pueris autem his dedit Deus scientiam, et disciplinam in omni libro, et sapientia Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.

18. Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.

19. Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias et steterunt in conspectu Regis.

20. Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis Rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos, qui erant in universo regno eius.

21. Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.





“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina